- PORTITOR Ursae
- PORTITOR Ursaeapud Statium, Thebaid:l. 1. v. 693.Languet hyperboreae glacialis portitor Ursae:Bootes dicitur. Ita enim Glossographus, iam diescit. Deficit Solis adventu Bootes, qui videtur quodammodo portare Ursam. At potius ad Arctophylacis etymon alludit Papinius. Higinus in Astronom. Poetico, c. 4. Arctophylax e facto Ursam sequens intelligitur, et Arctum servans Arctophylas est nuncupatus. Vide de situ Arctophylacis sive Bootae Sphaeram Arataeam et Manilium, l. 1. de Portitoris vero voce, notata Ioanni Savaroni ad Sidonium, l. 6. Ep. 4. et Ioanni Passeratio, ad Propert. p. 696. Alias Porthmea signat, ita enim Charontem appellat Petronius. Ut apud Val. Flaccum, l. 1. v. 785.——— neque enim ante leves niger avebit umbras.Portitor, et cunctae primis stans faucibus Orci etc.Alia vocis notio in veter. Glossis, ubi Portitor, τελώνης: Portitorium, τελωνεῖον: cuiusmodi hominum quaestus odiosos vocat Cicer. de Offic. l. 1. Nempe Publicani seu Publici Redemptores, Graecis Δημοτιῶναι, ut honestioris erant apud Romanos Ordinis, et Equestris ut plurimum, dicebantur, qui publicum aliquod redimebant, ut vicesimas hereditatum et vicesimas libertatum, quique coetera huiusmodi vectigalia conducebant et portoria. Hi dein praeficiebant alios minoris notae, seu decimae colligendae, qui hinc Δεκατηλόγοι, seu vicesimae qui Εἰκοςτηλόγοι seu portoriis exigendis, qui Portitores inde appellati, Τελῶναι communi nomine. Quamvis enim et Publicani illi magni nonnumquam Τελῶναι appellarentur, magis tamen id nominis dabatur iis, qui in portoriis et teloniis sedebant, ad exigenda et colligenda portoria, Graecis etiam Ε᾿λλιμενιςταὶ dicti. Cuiusmodi homines, etiamsi illis determinata fuit exactio, et constitutum, quantum accipere deberent, nihilominus ut rem suam facerent, plus saepe, quam licitum lege iis erat, exigebant. Unde inter ἐπονειδίςτους βίους, probrosas ac turpes professiones, Pollux omne genus istorum Portitorum recenset, Εἰκοςτηλόγους, Δεκατηλόγους, Πεντηκοςτηλόγους, Ε᾿λλιμενιςτὰς. Atque tales in Euangelio Τελωνῶν nomine venire, quod proin Portitores potius, quam Publicanos, reddendum esse, docet Clar. Suicerus Thesaurô Eccl. voce Τελώνης. Vide quoque Suidam in eadem, Chrysostomus παρὰ τοῦ μὴἀπογινώσκειν Tom. VIII. p. 74. item Homil. III. de Paenitentia, alibique passim, Asterium in Bibliotheca Photii, Cod. 271. Theophanem, Homil. 15. Alios, nec non infra voce Publica, item ubi de Publicanis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.